Sancte Joseph ora pro nobis

 

Litaniae Sancti Joseph

san giuseppe

Kyrie, eleison.
R. Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, exaudi nos.
R. Christe, audi nos.
Pater de caelis, Deus,
R. miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus,
R. miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus,
R. miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus,
R. miserere nobis.
Sancta Maria,
R. ora pro nobis.
Sancte Ioseph,
R. ora pro nobis.
Proles David inclyta,
R. ora pro nobis.
Lumen Patriarcharum,
R. ora pro nobis.
Dei Genetricis Sponse,
R. ora pro nobis.
Custos pudice Virginis,
R. ora pro nobis.
Filii Dei nutricie,
R. ora pro nobis.
Christi defensor sedule,
R. ora pro nobis.
Almae Familiae praeses,
R. ora pro nobis.
Ioseph iustissime,
R. ora pro nobis.
Ioseph castissime,
R. ora pro nobis.
Ioseph prudentissime,
R. ora pro nobis.
Ioseph fortissime,
R. ora pro nobis.
Ioseph oboedientissime,
R. ora pro nobis.
Ioseph fidelissime,
R. ora pro nobis.
Speculum patientiae,
R. ora pro nobis.
Amator paupertatis,
R. ora pro nobis.
Exemplar opificum,
R. ora pro nobis.
Domesticae vitae decus,
R. ora pro nobis.
Custos virginum,
R. ora pro nobis.
Familiarum columen,
R. ora pro nobis.
Solatium miserorum,
R. ora pro nobis.
Spes aegrotantium,
R. ora pro nobis.
Patrone morientium,
R. ora pro nobis.
Terror daemonum,
R. ora pro nobis.
Protector sanctae Ecclesiae,
R. ora pro nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. exaudi nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. miserere nobis.
V. Constituit eum dominum domus suae.
R. Et principem omnis possessionis suae.

Oremus
Deus, qui in ineffabili providentia beatum Ioseph sanctissimae Genetricis tuae Sponsum eligere dignatus es, praesta, quaesumus, ut quem protectorem veneramur in terris, intercessorem habere mereamur in caelis: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Lascia un commento

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...